- NOVEM
- NOVEMnumerus Manium venerationia Papinio Statio accusus, Theb. l. 4. v. 451. ubi de sacro Inferis facto,Ipse manu tractans, notaeque in limine silvae,Principio largos novies tellure cavataInclinat Bacchi latices etc.Quibus respectum videtur ad Novemplicem Maronis Stygem, Aen. l. 6. Cupiditatibus et Virtutibus sic indicatis, siquidem fides iis, quae tradit ad eum locum Servius: Quia qui altius de Mundi Ratione quaesiverunt, dicunt; intra novem hos Mundi circulos inclusas esse virtutes, in quibus et iracundiae sunt et cupiditates, de quibus tristitia nascitur, i. e. Styx. Et dicunt alias esse purgatiores extra hos circulos potestates. Alioquin etiam finis omnium rerum, qui ad Manes spectat, hoc Novenario numero indicatur, quoniam primi versus terminum tenet. et Mors sic appellabatur. Primus autem versus numerorum est usque ad decimum. Sic Martianus Capella l. 7. Enneas quoque perfecta est, et perfectior dicitur, quoniam ex triade ter facta forma eius multiplicata perficitur. Deinde quod primi versus finem tenet, et ideo Mors appellata, a qua finis omnium rerum. Non minus novem Musas dixêre. In mundo etiam novem sunt Zonae, i. e. sphaerae et Deorum septem, et terrae. Eodem ex parte spectant, quae tradit Favonius Eulogius, priscus Somnii Scipionis interpres, apud Ciceronem, praecipue cum ad Mortis ius alludens, in fine ait: Inter caelum et terram novem intervalla ipse consideres licet, sic: Quoniam primi versus absolutio novenariô numerô continetur. Neque ipsa decimum circulum Natura requirebat. Sed et in Sacris Romanorum magnus numeri huius usus, ut ex ter novem Virginum processione, in creperis Reip. rebus apud Liv. l. 27. c. 37. constat. Vide quoque Plin. l. 28. c. 4. ubi de numeri huius in Magia Veter. efficacia: et Commentatores Virgilii ad illud Ecl. 8. v. 77. Necte tribus nodis ternos amarylli colores: ut et supra voce Abacus, ubi de numeri huius in Mensa veter. numeraria auctoritate ac pretio. Nec omittendum, Disciplinas Liberales Veterum nonneminem eôdem numerô, totidem que libris Commentariis absolvisse: in quibus a Varrone unum habuisse, Architecturae illustrationem, indicat Vitruvius Prooem. l. 7. Vide Barthium ad Statium. Etiam apud Burgundiones, Alemannos, Boiarios, Frisonesque olim, pro re qualibet furto ablata, reus novies eius pretium reddere tenebatur; quae mulcta hinc Novigildum seu Niungeldum dicta est, uti legitur in L. Burgund. tit. 8. §. 2. L. Alemann. tit. 7. §. 1. L. Frisonum tit. 20. et apud Guillimannum Rerum Helvetic. l. 1. c. 9. etc. de opinione vero veter. Platonicorum, septimô quôlibet annô variare corpus; at nonô quôvis immutari animos nostros, hocque in novenariis fieri, usque dum et hôc numerô duplicatô, i. e. novies novenis exactis mens a se abeat, docentium, vide Gerh. Ioh. Vossium de idolol. l. 3. c. 20. uti de more Atheniensum, per novem dies detinentium hospitem, antequam interrogarent quo fine venisset, infra voce Peregrinus: apud eosdem, totidem dies duravisse Mysteria, dicemus voce September.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.